Hľadaný výraz: Lv 9,8-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
8 Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo, 9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius. 10 Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. 11 Carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni. 12 Immolavit et holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum. 13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni; 14 lavit quoque aqua intestina cruraque et adolevit super holocausto in altari.

1

mail   print   facebook   twitter